Liceo Ettore Majorana Orvieto

Majorana Orvieto

un liceo in dimensione europea

  • Increase font size
  • Default font size
  • Decrease font size
Home Lavagna Viaggi e Visite De Die Memorando Inter Monumenta Romae Antiquae

De Die Memorando Inter Monumenta Romae Antiquae

E-mail Stampa PDF

Agnese Tiracorrendo et Sharon Mostarda scripserunt

HPIM1464

Via  celebris quae via Sacra nominatur

Die vigesimo octavo mensis Martii classis 3S2 cum tribus puellis classis 5S3 iverunt Romam ut viderent Fora Imperatoria, Forum Romanum et amphitheatrum Flavium.
Profecti sumus tramine ferriviario (italice : treno) et cum illic eramus, gradibus usque ad Fora Imperatoria ivimus. Ibi custos nos duxit in fora dum nos latine fecimus exceptiones  cinematographicas (italice: riprese) ut fabricaremus imagines moventes (italice: filmato)  monstrantes  aedificia antiqua Romae sita. Illa Fora erant Forum Traiani, ubi vidimus reliquias Basilicae.Ulpiae et columnam Traiani, in qua bella quae Traianus in Dacia gessit plurimis imaginibus illustrantur; deinde ad Forum Iulium convenimus, in quo erant quoque inscriptiones in moeniis, tum ad forum Nervae et forum Augusti.

Postremo ivimus ad templum Pacis. Post fora Imperatoria, vidimus forum Romanum quod situm est infra Capitolium et Palatinum. Illic duo basilicae sunt,  basilica Aemilia et basilica Iulia et multa templa ut aedes Vestae. Illic quoque Curia est, id est aedificium quo senatus Romanus convenire solebat; illic illo die operum artis expositio erat.

HPIM1426HPIM1444

Tres discipulae classis 5S3 ante columnam Traiani                                     Discipuli classis 3S2 cum magistris

Postea ivimus ad prandium ante Pantheum, altum templum rotundum, in campo Martio extructum a M. Agrippa, duce illustri qui classi Augusti praefectus erat, et ambulavimus inter monumenta antiqua et tabernas novas.Postremo post meridiem ivimus ad clarissimum amphitheatrum Flavium, quod imperator T. Flavius Vespasianus in loco stagni domus Neronis exstruxit.HPIM1499

Nos mirati eramus quia ibi cogitatione finximus certamina quae Romae fiebant inter gladiatories et bestias.Tum ferrivia subterranea (italice:metropolitana adivimus ad stationem viae ferratae ubi traminem ascendimus ut rediremus domum.

Fuit dies ad discendum utilis et delectationis plenus, quia nos monstravit quomodo haec urbs mirabilis a parva origine ad tantam magnitudinem pervenisset ut caput orbis terrarum appellaretur (ut dicit Ovidius: Hic ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae/ et paucae pecudes et casa rara fuit)  et, imaginibus moventibus factis, fabricavimus pulchram rem cinematographicam, quae manebit memoria indelebilis in animis nostris.

HPIM1452

Discipula classis 3S2 quae instrumento cinematographico
puellis de foro Augusti et templo Martis Ultoris loquentibus pelliculam imprimit

 

 


 

 

Il liceo Majorana utilizza

zeroshell

per gestire la connettività degli utenti

 

neos  regione isuc  

Verso la cittadinanza europea

venezia2009_092.JPG